QUINTA DIes cujuslibet mensis Lunaris

QUINTA DIes cujuslibet mensis Lunaris
QUINTA DIes cujuslibet mensis Lunaris
olim infausta; illâ enim Eumenides, Erinnyes, Furias periuros in poenam quaeritare, in Theologia Graecanica creditum est. Hesiod. de diebus infaustis, in Η῾μέρ. v. 800.
Πέμπτας δ᾿ ἐξαλέαςθαι, ἐπεὶ χαλεπαί τε καὶ αἰναί:
Ε᾿ν πέμπτῃ γάρ φασιν Ἐριννύας ἀμφιπολεύειν
Ο῞ρκον τιννυμένας, τὸν Ἔρις`τέκε πῆμ᾿ ἐπιόρκοις.
Quintas vero evitato (maxime coniugiis) quia difficiles sunt gravesque.
In Quinta enim aiunt Furias circumambulare,
Ut iuramentum (violatum h. e. periurium) vindicent
quod Contentio genuit, exitium Periuris.
Ubi Moschopulus τιννυμένας interpretatur, ἀπαιτούσας et ζητούσας, ut rationem exigant et inquirant. Quam disciplinam addit Ioan. Tzetzes, Hesiodum e Melampede, Poeta vetustissimo, sumpsisse, qui etiam scripserit, periurii die Quinta commissi poenam divinitus infligendam, fuisse intra quinque dies mortem. Et σημειωσάμενός ποτε, inquit Tzetzes, εὗρον τοῦτο ἀληθὲς, quod ex observatione nupera comperi esse verum. Proclus autem ibi, iuxta disciplinam Pythagoricam τὸν Ο῞ρμον sumit pro eo quod est, τὸν Ο῞ρκον θεὸν κολαςτικὸν ὄντα τȏυ συγχεόντων τοὺς ὅρκους εν τῇ πέμπτῃ γενέςθαι καὶ τὰς τιμωροὺς δαίμονας τὴν γένεσιν αὐτοῦ πενταδικὴν οὖσαν περιέπειν, Orcum Deum, qui punit periuros, die quintâ natum, adeoque Daemones ultrices natalitia eius quintana sic observare. Ita quidem ille, quasi natum ex Eride die quinta ille voluisset Hesiodus, ideoque die illâ ita ad periurii vindictam circumambulare, ut Orco Deo Iuramentorum inservientes Erinnyes. Certe Virgilius etiam Erinnyes, i. e. Eumenides; tunc natas, velut ex Hesiod. canit. Georg. l. 1. v. 277.
——— Quintam fuge: Pallidus Orcus
Eumenidesque satae ———
Quo de loco Salmas. de Annis Climactericis, p. 828. Nempe sive per Deum unum, plures, aut omnes, aliasve res iuraretur, poenae caelitus infligendae periuriis exspectabantur; quae non omnino (iuxta illud Ciceronis de LL. l. 2. Periurii poena divina exitium, humana dedecus) aut rarissime eô nomine saeculis vetustioribus irrogatae leguntur. Postea vero, si per Principem eiusve Genium, Venerationem, Salutem, Caput, quis peierâsset, nisi ex calore quodam, nec ex sedati animi sententia id fecisset, periculum corporis aut Maiestatis crimen inferri placuit, uti Alex. Seu. l. 2. Cod. tit. de rebus cred. et Iureiur. idque ex Decessorum constitutionibus. Vide Seldenum de Syned. veter. Hebraeorum, l. 2. c. 11. n. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”